The three English "words" capitalised in the preceding line are those which in Rome in the summer of 1960 I would have accepted as the least objectionable equivalents of the Latin triplet, "DE ENTE SUPERNATURALI", which is the heading I then wrote in long since faded biro-ink at the top of one side of an approximately A4-size sheet of cheap Italian near-white paper, in order to introduce this table of contents:
Thesis I:
Exsistit creata communicatio divinæ naturæ, seu principium creatum, proportionatum et remotum quo creaturae insunt operationes quibus attingitur Deus uti in se est.
Thesis II:
Hæc creata divinæ naturæ communicatio non solum naturæ humanæ sed etiam cuiuslibet finitæ substantiæ proportionem excedit ideoque est supernaturalis simpliciter.
Thesis III:
Actus non solum virtutum theologicarum sed etiam aliarum virtutum, inquantum in parte rationali et sicut oportet a Christiano eliciuntur, simpliciter supernaturales sunt quoad substantiam et quidem ratione obiecti formalis.
Scholion:
De gradibus intra hos actus supernaturales.
Thesis IV:
Potentia ad supernaturalia simpliciter est obœdientialis.
Scholia:
De naturali desiderio videndi Deum per essentiam.
De actibus supernaturalibus qua vitalibus.
De concursu divino.
Thesis V:
Gratia actualis interna essentialiter consistit in actibus secundis intellectus et voluntatis vitalibus, principalibus et supernaturalibus.
Scholion:
De efficacia concursus divini.
Before commenting further, an English near-equivalent may have its uses:
Assertion 1:
Ongoing communion in the divine nature has been created and it is thanks to this remote yet appropriate principle that processes enabling the creature to enter into intimate contact with G-d occur.
Assertion 2:
This ongoing communion in the divine nature transcends the natural capacities not only of our human nature but also of any finite being and is, therefore, absolutely supernatural.
Assertion 3:
Any Christian's reasonable and appropriate exercise primarily of the three main theological virtues and consequently of all the other virtues as well is, therefore, essentially and in view of its intrinsic raison d'être an absolutely supernatural operation.
Related Issue:
Specific supernatural operations and their organically hierarchical relationship.
Assertion 4:
This and any other capacity to be or to act absolutely supernaturally is called 'obedience'.
Related Issues:
Our own and the angels' natural and intrinsic thirst for G-d.
The vital essence of this entire supernatural operation.
G-d's indwelling cooperation.
Assertion 5:
For those who accept the traditionally established term "actual grace" together with its traditional usage and connotations, 'Actual Grace' is intrinsically and essentially the innermost life of any appropriately free and reasonable created being as expressed in the sum total of all its characteristic operations.
Related Issue: How G-d's indwelling cooperation operates...
Editor-Webmaster's Note:
A condensation of the results of my research at that time has already been published and although, in discussing my indebtedness to Don Groppo for such understanding as I then had of what is meant by "education", I made no specific reference to his then also kindly gracing me with copy of the reportatio he and a few other then Gregorian post-graduate Divines had made of Canadian Jesuit, Father Bernard Joseph Francis Lonergan's leading-edge 1959 series of Latin lectures on the theme De Intellectu et Methodo, my annotated English translation of it formed the basis of my own 1968-1969 weekly talks "On Method in Theology" to a group of novices then resident at the Maria Assumpta Training College in Kensington Square (now Heythrop College), and has more recently been deposited in the Lonergan Archives in Ottawa, where various related transcriptions and tape-recordings are also preserved.
At more or less the same time, Father Groppo supplied me with a similarly mimeographed copy of the 60-page Latin text of that year's version of Lonergan's De ente supernaturali: Supplementum schematicum, first assembled in 1946 and thereafter in one form or another frequently reprinted for the common good. They are not to be forgotten and accordingly, cum permissu superiorum, their 1959 version is now also here below and transcribed and, to the minimum extent necessary (namely, in order to correct a large number of typing errors as well as a smaller number of grammatical inaccuracies present in its text and which unless corrected, although of no great importance to readers who had actually attended the original lectures or were otherwise familiar with the general caste of Lonergan's thought at that period in his development, might otherwise give rise to unfortunate consequences), suitably edited:
Duplex exstat quaestio praevia: cur de ente supernaturali tractetur; cur ab ente hoc abstractissimo ordiamur.
De enti supernaturali tractatur ut explicetur gratuitas gratiae. Si enim gratuitum Dei donum non esset, gratia non esset. Ex parte quidem haec gratuitas explicatur quia in Adamo peccavimus et ideo iuste eis privamur quibus ante peccatum Adamus gavisus est: At haec explicatio est partialis tantum et minor totius atque facilior pars. Maxime gratia est donum gratuitum quia excedit proportionem nostrae naturae, quia supernaturalis est.
Si vero quis mavult dictis Sacrae Scripturae et SS. Patrum ita esse contentus ut theologorum explicationes missas faciat, audiat Aquinatem:
"... quilibit actus exsequendus est secundum quod convenit ad suum finem. Disputatio autem ad duplicem finem potest ordinari.
1) Quaedam enim disputatio ordinatur ad removendum dubitationem an ita sit; et in tali disputatione theologica maxime utendum est auctoritatibus . . .
2) Quaedam vero disputatio est magistralis in scholis, non ad removendum errorem, sed ad instruendum auditores ut inducantur ad intellectum veritatis quam intendit: et tunc oportet rationibus inniti investigantibus veritatis radicem, et facientibus scire quomodo sit verum quod dicitur: alioquin si nudis auctoritatibus magister quaestionem determinet, certificabitur quidem auditor quod ita est; sed nihil scientiae vel intellectus acquiret, sed vacuus abscedet."
Agitemus ergo quaestionem magistralem, non utrum gratia sit gratuita, sed cur sit gratuita vel quaenam sit radix huius veritatis.
Quantum ad ordinem attinet, planum est duplicem ordinem esse possbilem,
1) vel resolutorium qui de veritatibus revelatis ad eorum ordinationem intelligibilem procedit,
2) vel compositorium qui ex inteliigibili ordinatione ad ordinanda descendit.
Iam vero ubi pueri sunt instruendi, praecepta paedagogica imponunt ordinem resolutorium: pueri enim nisi ex multiplicatis et repetitis exemplis nihil capiunt. At ubi auditores sunt maturiores, ubi acies mentis valet ex paucis exemplis ad totius intelligentiam pervenire, longe praestat ordo compositorius in quo memoria non oneratur et dulcedo intelligendi expellit laborem.
Exsistit creata communicatio divinae naturae, seu principium creatum, proportionatum et remotum quo creaturae insunt operationes quibus attingitur Deus uti in se est.
Scopus:
1) Colliguntur verltates ex tractatibus De Verbo Incarnato, De Gratia Habituali, De Virtutibus Infusis, De Deo Fine Ultimo.
2) Quae veritates collectae in unum ordinem rediguntur sub ratione communicationis divinae naturae.
Quare materialiter thesis nihil asserit quod alibi non tractetur et probetur; sed formaliter sumpta thesis addit ordinationem materiae aliunde derivatae.
Notiones quaedam praeviae:
natura: substantia prout est principium remotum operationum.
substantia: id cui competit esse per se; essentia simpliciter dicta.
Haec definito est accuratior: "per se" dicit habitudinem alicuius ad se ipsum, ideoque est relatio rationis tantum (vide: C.Gent., l, 25, fin); essentiae simpliciter dictae opponitur essentia scdm quid, seu accidentis ontologici quod habet quidem essentiam et "quod quid est" non perfecte sed cum ordine ad aliud in quo est.
operatio: actus secundus:
est notio primitiva, ideoque per exempla tantum exponi potest, puta, moveri, lucere, sentire, intelligere, velle.
principium: id a quo aliquid procedit quocumque modo.
proportio: paritas habitudinum, v.g., sicut A se habet ad B, ita C se habet ad D.
proportio naturae: paritas habitudinum inter substantiam et esse, potentias accidentales et operationes.
Haec naturae proportio declarari solet per varia effata: (1) Potentiae accidentales profluunt ex substantia; (2) Operari sequitur esse; (3) Esse recipitur in substantia et ab ea limitatur; (4) Operatio recipitur in potentia accidentali et per eam limitatur.
Metaphysica expositio huius proportionis habetur in tractatu de angelis, Sum. Theol., I, q.54, aa.l-3.
Sine hac naturae proportione non potuissemus ex operationibus concludere ad existentiam et differentiam potentiarum (voluntas, intellectus possibilis, intellectus agens, etc.) neque ad existentiam et differentiam animae humanae et animae beluinae, neque ad illius spiritualitatem et huius materialitatem, etc. Proportio enim naturae est ipsius naturae obiectiva intelligibilitas.
Termini:
exsistit: vere asseritur esse a parte rei, sive ad modum veritatis particularis, uti unio hypostatica, sive ad modum veritatis generalis, uti de economia salutis.
creata: ens finitum et contingens.
communicatio: id quo commune fit quod secus esset proprium (non commune).
divina: pertinens ad actum purum, Deum unum et trinum.
proportionatum: scdm legem proportionis naturae.
remotum: remotum est principium ex quo profluunt principia proxima in quibus ipsae operationes recipiuntur.
attingere: habitudo actus ad obiectum.
Deus uti in se est: actus purus et infinitus qua talis:
opponitur Deo uti ad extra imitari potest, et ideo dicit rationem quae creaturae inesse vel creatura esse non potest.
Quid sit creata communicatio divinae naturae:
Uti in ipsa enuntiatione declaratur, creata communicatio divinae naturae est principium creatum, proportionatum et remotum quo creaturae insunt operationes quibus attingitur ipse Deus uti in se est. Ad cuius pleniorem intelligentiam exponemus (1) quaenam sint operationes quibus attingitur ipse Deus uti in se est, (2) cuinam iure suo vindicatur operationes eiusmodi, (3) in quibusnam etiam inveniuntur, (4) quemadmodum ex ipsis operationibus ad communicationem creatam divinae naturae concludatur, et (5) quid sit increata communicatio divinae naturae.
1) Duae sunt operationes quibus attingitur ipse Deus uti in se est: in intellectu, visio beatifica; in voluntate, actus caritatis.
Beatus enim intuitive et immediate videt ipsum Deum uti in se est; videt Deum et non creaturam quandam; videt Deum totum, etsi non totaliter seu ea perfectione qua Deus se ipsurn cognoscit, Vide: De Deo Fine Ultimo, De Deo Uno.
Beatus etiam amat quod intellectu apprehendit ; amat ergo ipsum Deum uti in se est; et quidem amat non propter propriam utilitatem vel delectationem sed propter bonitatem ipsius Dei obiectivam, nam amat Deum sicut amicus amicum.
Praeterea, eadem specifice est charitas viae et patriae, testante Paulo: "Charitas numquam excidit" ( l Cor 13, 8; vide Sum. Theol., I-II, q.68, a.6).
2) Christus Dominus, Deus simul et homo, isque solus iure sibi vindicat eiusmodi operationes.
Nam sine beatifica visione Christus ut homo non cognosceret se ipsum qua Deum prout Deus est Deus. Pariter sine caritate Christus ut homo a Christo ut Deo divideretur quoad voluntatem. Operari sequitur esse: qui est homo etiam est Deus, et quidem non imitatio quaedam Dei sed ipse Deus infinitus; ex "esse Deum" sequitur cognoscere et amare Deum prout in se est.
Alius vero nemo praeter Christum est Deus simul et homo, vel Deus simul et angelus; cum nemo alius habet "esse Deum", nemo alius sibi iure vindicat cognoscere et amare Deum uti in se est.
3) Etiam inveniuntur eiusmodi operationes, quoad visionem et caritatem in beatis angelis et hominibus, quoad caritatem tantum in protoparentibus ante peccatum, in viatoribus iustificatis, in animabus purgatorio detentis.
Quibus omnibus insunt hae operationes, non iure quodam sed gratis, aliter tamen et aliter. Unde distinguuntur:
Gratia Dei quae collata est angelis et protoparentibus.
Gratia Redemptoris quae confertur post Adae peccatum et intuitus meritorum Christi redemptoris.
Quae divisio est extrinseca: fundatur enim in subiecto recipiente et non ipso dono quod recipitur.
Gratia Christi dici potest vel gratia Dei vel gratia redemptoris: nam Christus est Deus, in quo omnia constant (Col. 1, l7); et Christus est exemplar omnium quibus insunt hae operationes.
4) Ex naturae proportione concluditur ad creatam communicationem naturae divinae.
Si bos intelligeret et vellet, non solum diceres eum habere intelligere et velle sed etiam intellectum possibilem et voluntatem; unde ulterius colligeres corpus bovinum informari anima intellectiva.
Pariter, quibus insunt operationes quibus attingitur ipse Deus uti in se est, eisdem insunt non solum principia proxima harum operationum, nempe, lumen gloriae et habitum caritatis, sed etiam principium proportionatum remotum earumdem operationum; quod principium est id quod dicimus communicationem naturae divinae, et cum sit contingens, etiam necesse est ut sit finitum et creatum.
Quod tamen principium est duplex: aliud principale, aliud secundarium.
a) Principale est unio hypostatica, seu gratia unionis quo hic homo, DNIC, vere et realiter est Deus. Non enim vacuum nomen sufficit sed obiectiva realitas requiritur ut hic homo vere dicatur Deus; quae realitas, cum sit contingens, etiam est creatum quid atque finitum.
b) Secundarius est gratia sanctificans seu habitualis qua sumus filii Dei, consortes divinae naturae, iusti, amici Dei, etc. Vide De Gratia Habituali et DB 799s.
5) Praeter creatas communicationes divinae naturae, etiam exsistunt increatae communicationes duae: Pater Filio, Pater et Filius Spiritui Sancto communicant divinam naturam.
Quae communicationes sunt aeternae, necessariae, et increatae. Increatae sunt, nam realiter identificantur cum relationibus divinis ad intra, quae realiter identificantur cum essentia divina, quae realiter identificatur cum esse divino increato .Vide De Deo Trino.
Quid in nobis sit creata communicatio divinae naturae.
Materialiter substantia. et natura sunt eadem; formaliter, natura differt a substantia in quantum natura est substantia non qua substantia sed qua principium proportionatum et remotum relate ad operationes.
Pariter habetur materialis identitas et formalis diversitas inter gratiam sanctificantem et creatam in nobis communicationem divinae naturae. Haec enim communicatio est gratia sanctificans non qua talis sed inquantum est principium proportionatum et remotum relate ad operationes quibus attingitur Deus uti in se est.
Quare quaestio disputata, utrum nempe realiter gratia sanctificans a habitu caritatis distinguatur, afficit non substantiam sed modalitatem ordinationis in hoc tractatu: non afficit substantiam doctrinae, nam omnes scholae catholicae admittunt creatam communicationem divinae naturae; afficit modalitatem ordinationis, quia, aliter alii intelligibilem materiae ordinationem exponunt.
Adversarii:
Vide theses quae directe agunt de unione hypostatica, visione beatifica, caritate, gratia sanctificante.
Qualificatio:
1. Materialiter spectata, thesis sequitur qualificationem datam in singulis thesibus de unione hypostatica, visione beatifica, caritate, gratia sanctificante.
2. Formaliter spectata, thesis, est ordinatio huius materiae scdm analogiam naturae et scdm nexum mysteriorum inter se et sic sequitur doctrinam Vaticani, DB 1796.
3. Analogia naturae quae adhibetur est dicta "proportio naturae" inter substantiam et esse, potentias accidentales et operationes.
Omnino admittenda est quaedam naturae proportio: secus quis non satisfaceret definitionibus ecclesiae de anima ut forma corporis, ut immortali, etc., DB 481, 738.
Illa proportio quae in thesi adhibetur est ad mentem D. Thornae cuius doctrinae, methodo, principiis inhaerere iubemur.
4. Nexus mysteriorum inter se qui adhibetur est scdm notionem communicationis quae invenitur in ipsa SS. Trinitate, in assumptione naturae humanae a Verbo divino, in vita nobis palmitibus gratis data, ab eo qui dixit, Ego sum vitis, vos palmites.'
Probatio:
l, Ex SScr., 2 Petr. 1, 4: "ut per haec afficiamini divinae consortes naturae."
Saltem verbotenus hic textus idem dicit quod thesis inquantum asserit communicationem (koivovia) divinae naturae.
Sed etiam re idem dicit, spectatis quae in evangeliis et epistulis inveniuntur de vita per Xtum, in Xto, de caritate Dei infusa in cordibus nostris, de futura Dei cognitione.
Quod confirmatur ex interpretatione PP qui saepe loquuntur de quadem nostrum deificatione. Vide RJ series 358.
2. Haec divinae naturae communicatio est creata, ex eodem constat; non enim efficimur sine quadam mutatione; quae est ens contingens et finitum et ideo creatum sensu theseos. Accedit consensus TT. et definitio Tridentina, DB 799, 821.
3. In hac creata communicatione divinae naturae distinguendum est inter operationes quasdam divini ordinis (visionem et caritatem) et earumdem operationum principia cum proxima tum remota.
Nam intelligentia theologica est scdm analogiam naturae (DB 1796) .
Sicut ergo philosophus determinat homini inesse non solum actus intelligendi sed etiam intellectum possibilem, animam intellectivam, et animam per se substantialem, pariter theologus non solum ponit in iusto caritatem et in beato visionem sed etiam habitum caritatis, lumen gloriae, et horum remotum principium, gratiam sanctificantem.
Obicitur:
1. Thesis inutiliter ponitur: nihil enim asserit quod alibi non melius tractetur et clarius demonstretur.
Resp. Thesis materialiter spectata, C; formaliter spectata, N. Prius enim oportet colligere et ordinare entia quae proprietatem supernaturalitatis habent quam ipsam hanc proprietatem investigare.
2. Thesis ponit fundamentum labile ad investigationem supernaturalitatis.
Ponit enim creatam communicationem divinae naturae, principaliter in Xto per unionem hypostaticam, secundario in iustis per gratiam sanctificantem. Sed utrumque est merum placitum cuiusdam scholae, neque plus quam probabile. Scotus enim et Tiphanus aestimant unionem hypostaticam non esse realitatem sed potius negationem. Scotus negat gratiam sanctificantem esse aliam realiter quam habitum caritatis.
Resp. Ponit fundamentum cum debili censura theologica, C; ponit fundamentum labile, N.
Censura theologica fundatur in clara, et aperta connectione revelatis cum veritatibus; signum eiusmodi connectionis est consensus theologorum, quasi non possent theologi consentire nisi clarissima et apertissima esset connectio.
Scientia theologica est intelligibilis ordinatio veritatum revelatarum; sapientis autem est ordinare; quare ad scientiam theologicam plus valet unus vere sapiens quam sescenti mlnus sapientes.
Praeterea, oppositio scholarum hac in re non in eo consistit quod alia affirmat et alia negat creatam communicationem divinae naturae; omnis schola hoc affirmat . Oppositio in eo est quod alia schola aliter ipsam naturam eiusque analogiam concipit, et alia aliter; quod non afficit fundamentum investigationis supernaturalitatis sed modum ordinandi intelligibiliter entia supernaturalia.
Haec creata divinae naturae comrnunicatio non solum naturae hurnanae sed etiam cuiuslilbet finitae substantiae proportionem excedit ideoque est supernaturalis simpliciter.
Scopus:
Stabilitur proprietas fundamentalis quae in creata communicatione divinae naturae elucet. Haec proprietas fiet regula et fons caeterorum omnium quae in hoc tractatu sunt dicenda.
Notiones praeviae:
naturale: quod iacet intra naturae proportionem; quod ad naturam pertinet sive constitutive, sive consecutive sive exigitive.
Stricte constituitur natura per substantiam (forma pura in angelis, forrna substantialis cum materia in materialibus).
Late constituitur natura per substantiam, esse substantiam sequens, et accidentia quae ex substantia profluunt.
Consequitur naturam principaliter finis, qui est operatio vel operationum complexus, secundario vero ea quae in subiecto recipiuntur in ordine ad finem vel ex fino adepto.
Exiguntur a natura conditiones extrinsecae cum tou esse tum tou bene esse, scilicet ut sit et in maiore parte finem attingat.
Differunt duae definitiones datae, in quantum prima analytice statuit quod altera enumerando describit. Caeterum, idem dicunt, quamvis interdum reflexio requiratur ut identitas perspiciatur. Exemplo sit concursus necessarius ad exercitium causalitatis efficientis: secundum descriptivam enumerationern eiusmodi concursus est naturalis quia a natura exigitur; secundum analyticam definitionem est naturalis quia iacet intra proprotionem naturae finitae ut adhiberi possit et de facto adhibeatur tamquam instrumentum ad effectus producendos.
supernaturale: quod excedit proportionem alterius naturae, seu superioris est gradus entitas et perfectionis. Iterum, descriptive, quod ad naturam pertinet neque constitutive neque consecutive neque exigitive.
supernaturale secundum quid (relativum): quod huius vel illius naturae proportionem excedit.
supernaturale simpliciter (absolutum): quod excedit proportionem cuiuslibet substantiae finitae (sive creatae sive creabilis).
Supernaturale dicitur non per oppositionern sed per comparationem ad naturam: supponit ordinem cosmicum scdm quem alia entia aliis antecellent in perfectione; nominat ordinem quemdam seu gradum sive superiorem sive summum; minime negat huic gradui superiori vel summo inesse obiectivam illam intelligibilatem, cohaerentiam, proportionem, harmoniam quam per nomen “natura” “naturale” indicare solemus; sed negat inferiori ordini vel gradui inesse perfectionem quae superiori est propria, immo quae facit ut superior vere sit superior.
Sensus theseos:
Determinatur excellentia ontologica creatae communicationis naturae divinae de qua in thesi antecedenti.
Statuitur haec excellentia excedere 1) perfectionem propriam naturae humanae et 2) cuiuslibet substantiae finitae.
Adversarii:
Contra primam partem adversarius praecipuus atque directus est Baius qui damnatus est a S. Pio V. DB 1001-80.
Admisit Baius gratuito nobis a Deo conferri communicationem divinae naturae: quam tamen gratuitatem explicare conatus est, non ex supernaturalitate huius doni, sed ex eo quod iuste naturalibus privamur propter peccaturn protoparentis.
Non docuit caritatem et deinde visionem per se resultare ex ipsis principiis naturalibus debite adhibitis; sed tamen docuit ea a natura innocenti exigi et ideo Deum teneri ea conferre.
Errores Baianos renovaverunt:
a implicite Iansenius, DB 1092-96
b explicite Quesnel, DB 1351-1421
c explicite synodus Pistoriensis, DB 1516-25.
Indirecte et reductive contra primam partem longa haereticorum series enumerari potest; quae tamen enumeratio sicut clarius ita etiam melius omittitur.
Contra secundam partem adversarii sunt scholastici quidam, praecipue Ripalda quocum addes Molinam, Valentiam, Morlaix.
Hi opinati sunt vel non repugnare vel de repugnantia non constare dicti eiusmodi: Deum posse creare substantiam adeo perfectam ut naturaliter ei deberetur communicatio divinae naturae.
Qualificatio:
a Theologice certum est creatam communicationem naturae divinae excedere proportionern naturae humanae.
Et quidem dupliciter: prima, ex consensu theologorum inde a saec. XIII, accedente Vaticano (DB 1786: “finis supernaturalis”); deinde ex impossibilitate negandi hanc supernaturalitatem quin multi errores logice sequantur (vide DB 1001-80; 1092-96; 1351-1421; 1516-25).
b Probabilius et longe communius est creatam communicationem divinae naturae excedere proportionem cuiuslibet substantiae finitae.
Probatur per partes:
Prima pars: Creata naturae divinae communicatio excedit proportionem naturae humanae.
Haec communicatio est nobis indebita atque gratuita aut quia nostrae naturae proportionem excedit aut quia iuste (v.g. propter peccatum Adami) privamur quae intra proportionem nostrae naturae iacent.
Atqui alterum membrum admitti nequit.
Ergo primurn membrum est admittendum, scilicet creata naturae divinae communicatio excedit proportionem nostrae naturae.
ad maiorem:
Maior est evidens nam asserit enumerationem completam et quidem completam ratione dichotomiae: aut excedit aut iacet intra proportionem nostrae naturae; tertium non datur.
Maior utique supponit communicationem esse nobis indebitam et gratuitam; quod tamen per longum et latum alibi et independenter demonstratur ubi de necessitate gratiae; praeterea, Baius eiusque sequaces nullo modo dubitant de hac gratuitate.
At hoc suppositum intrat in argumentum materialiter tantum; tota vis est in disiunctione inter rationes cur communicatio sit nobis gratuita.
ad minorem:
Admitti nequit doctrina damnata uti haeretica, erronea, suspecta, temeraria, scandalosa, offensiva respective scdm diversas eius consequentias.
Atqui eiusmodi est doctrina fluens ex altero membro.
Ergo alterum membrum admitti nequit.
Maior haec evidens videtur.
Minor probatur deducendo ex altero membro propositiones damnatas Baii, Iansenii, Quesnelli, Synod Pistoriensis.
Si communicatio divinae naturae est debita homini naturaliter, sequitur radicem merendi vitam aeternam non esse supernaturalem qualitatem operum meritorium sed eorundem conformitatem ad legem. Et ita Baius damnatus, DB 1001-20.
Sequitur pariter nullam esse elevationem supernaturalem ad hanc communicationem. Et ita Baius DB 1021-24; 1055; 1078 s., Quesnel 1385; Synodus Pistor., 1522.
Sequitur hominem lapsum, qui certo non potest mereri vitarn aeternam sine gratia, etiam non posse legem implere sine gratia.
Quare omnia opera infidelium sunt peccata, DB 1025-30, 1034-38; imponitur necessitas peccandi, DB 1046-55; 1074-76; l092; 1389; 1519; destruitur vera libertas, DB 1039-41;
Sequitur radicalern antithesin non esse inter naturale et supernaturale sed inter bonam et malam voluntatem seu inter caritatem divinam et pravam concupiscentiam. DB 1031-38, 61-65.
Sequitur aliud esse implere legem seu habere caritatem, et aliud esse habere remissionem peccatorurn, DB 1042-44, 1056-61, 069-73.
Brevi, aut status cum gratia est supernaturalis, aut status sine gratia est infranaturalis, sine vera libertate, cum necessitate peccandi. Optime Baius pessimas conclusiones ex falso supposito deduxit.
Pars altera: creata communicatio naturae divinae excedit proportionem cuiuslibet substantiae finitae et ideo est simpliciter supernaturalis.
Brevitatis et claritatis causa scribetur:
“A” loco scribendi “creata communicatio naturae divinae”
“B” loco scribendi “quaelibet substantia finita”
“C” loco scribendi “Deus uti est in se"
“D” loco scribendi “Deus prout ad extra imitari potest”
Si A est superionis ordinis ontologici quam B, A excedit proportionem B.
Atqui A est superioris ordinis ontologici quam B.
Ergo A excedit proportionem B.
Maior est evidens, narn antecedens et consequens eamdem rem diversis nominibus enuntiant; minor probatur:
Si A definitur per C et B definitur per D, A est superioris ordinis ontologici quarn B.
Atqui A definitur per C et B definitur per D.
Ergo A est superionis ordinis ontologici quam B.
Maior est evidens, nam Deus uti in se est, est Deus qua indifinitus; et Deus qua infinitus est perfectior quam qui ad extra imitari possit. Minor probatur per partes:
A definitur per C: nam creata communicatio naturae divinae definitur in thesi prima “principium creatum, proportionatum, remotum ad actus quibus attingitur ipse Deus uti in se est.”
D definitur per D.: nam quaelibet substantia finita definiri potest per rationem scdm quam Deus ad extra imitari potest; vel aliter: si substantia finita definiri potuit per Deum uti est in se, non esset finita sed infinita.
Ad assertum additum: Et ideo est simpliciter supernaturalis.
Quod excedit proportionem cuiuslibet finitae substantiae est simpliciter supernaturale.
Atqui creata comrnunicatio naturae divinae excedit proportionem cuiuslibet finitae substantiae.
Ergo haec communicatio est simpliciter supernaturalis.
Maior est definitio; minor probatur supra.
Obicitur:
1. Doctrina Baii, Jansenii, etc., est doctrina S. Augustini. Atqui doctrinam S.Augustini reici non oportet. Ergo doctrinam Baii, Jansenii, etc., reici non oportet.
R. Ad maiorem, Negatur identitas.
Baius et Jansenius maxima diligentia et studio opera S.Augustini investigaverunt; summam similitudinem inter sententias suas et sententias S. Augustini curaverunt; sed etiam addiderunt systema quod utique ex dictis S. Åugustini sponte consurgere crediderunt.
Quod systema est vera additio: propositiones enim damnatae Baii et Jansenii apud Augustinum non inveniuntur; neque haec earum additio necessario consurgit ex dictis S. Augustini, cum theologi mediaevales pari zelo opera S. Augustini investigaverint et ad conclusiones oppositas pervenerint.
Differentiae inter S.Augustinum, theologos rnediaevales, et Baium, Jansenium, etc., sic brevissime describuntur:
S. Augustinus theorema de supernaturali omisit sed non exclusit. Theologi mediaevales theorema de supernaturali elaboraverunt et addiderunt ad normam evolutionis speculationis theologicae.
Baius et Jansenius systema positive excludens theorema de supernaturali excogitaverunt, et omissionem Augustini tamquam positivam exclusionem falso interpretati sunt.
Ad minorem. Distinguo:
Doctrinam S. Åugustini reici non oportet, C., perfici non oportet, N.
Et addo rationem cur perfici oporteat. S. Augustinus erat in genere contentus affirmare quae in deposito fidei inveniuntur circa gratiam et libertatem. At munus theologicum praeterea includit aliquam intelligentiam rnysteriorum (DB 1796).
2. Qui nimis probat, nihil probat. Atqui argumentum datum ad secundum theseos partem nimis probat. Ergo nihil probat.
Et probatur minor; si valeret argumentum, creata communicatio naturae divinae evaderet impossibilis; atqui impossibilis non est, ex thesi prima; ergo argumentum non valet.
Et major proxima probatur; quod definitur per Deum uti in se est, est infinitum; creata communicatio definitur per Deum uti in se est; ergo est infinitum; et tamen dicitur creatum, i.e., finitum.
R. Ad probationem ultimam seu quae dicitur maioris proximae.
“Quod definitur per Deum uti in se, est infinitum.”
Distinguo: substantia definita per Deum uti in se est, est infinita, C.; aliud praeter substantiam ita definitum est necessario infinitum, subdistinguo, infinitum scdm quid, C., infinitum simpliciter, N.
“Atqui creata communicatio divinae definitur per Deum uti est in se”.
Contradistinguo: et est substantia, N.; aliud substantiam praeter, C.
“Ergo creata communicatio est infinita.”
Pariter distinguo: est infinita simpliciter, N.; est infinita scdm quid, inquantum ordinatur ad attingendum Deum uti est in se, C.
Explicantur distinctiones:
Non omnia possunt definiri per habitudinem ad aliud; secus adesset nihil praeter circulum vitiosum. Ergo aliqua saltem definiuntur per se ipsa et sine habitudine ad aliud; et haec sunt substantiae, quae definiuntur simpliciter dictae scil. essentiae tantum, essentiae quae non includunt in ratione propria quamdam habitudinem ad aliud.
Quare, cum substantia sit id quod definitur per id tantum quod ipsa est in se, sequitur substantiam definitam per Deum uti in se est esse Deum et infinitum.
Proinde, sicut non omnia possunt definiri per habitudinem ad aliud, ita non omnia possunt definiri sine habitudine ad aliud. Et eiusmodi sunt omnia praeter substantiam: ita actus substantiae; accidens est cui competit esse in alio, scil., in substantia; operationes cognoscitivae, praeter divinas, non solum in alio sunt sed etiam aliud (nempe, obiectum) respiciunt.
Et de his, si definiuntur per Deum uti in se est, non statim oritur difficultas: non enim definiuntur tantum per id quod ipsa sunt sed etiam per id cui insunt et per id ad quod sunt.
Additur cautio:
Ne tentaveris positivam et iritrinsecam intelligentiam creatae communicationis naturae divinae. Haec communicatio pertinet ad ordinem fidei et mysteriorum. Primo et maxime quaerenda est exclusio contradictionis post quantum fieri potest, aliquam intelligentiam ad normam DB 1796 quaerere licebit.
Actus non solum virtutum theologicarum sed etiam aliarum virtutum, inquantum in parte rationali et sicut oportet a Xtiano eliciuntur, simpliciter supernaturales sunt quoad substantiam et quidern ratione obiecti formalis.
Scopus:
Extenditur campus supernaturalitatis.
In prima enim thesi sola principaliora in medium afferebantur, nempe, unio hypostatica, gratia sanctificans, caritas, visio beatifica. Quatenus his constituitur, creata communicatio divinae naturae in secunda thesi demonstrata est esse simpliciter supernaturalis.
At creata communicatio divinae naturae totum renovat hominem: vetus enim homo est totus deponendus et novus homo est in Xto induendus. Quae conformatio vitae nostrae ad vitam Xti maxime in actibus virtutum elucet. Quaeritur ergo utrum hi actus sint simpliciter supernaturales et qua ratione supernaturales esse cognoscantur.
Termini:
Actus: scil., secundus.
Virtus: habitus operativus bonus.
Virtutes theologicae: fides, spes, charitas.
Virtutes aliae: prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia, ad quas caeterae virtutes omnes reduci solent.
In parte rationali: scil., in intellectu vel in voluntate, non autem in parte sensitiva, uti In concupiscibili vel in irascibili.
Sicut oportet a Xtiano: scdm regulam quae per se lumine fidei cognoscitur et in vitam aeternam ordinat.
Eliciuntur: scil., fiunt.
Supernaturale simpliciter: quod excedit proportionem cuiuslibet substantiae finitae.
Quoad substantiam: scil., quoad essentiam.
Obiectum formale: obiectum quatenus operatione attingitur.
Notiones praeviae:
Actus secundus: magis indigitatur quam definitur; in linea substantiali est esse; in linea accidentali est moveri, lucere, calefieri, sentire, intelligere, velle.
Actus secundus dividitur in actum perfecti et actum imperfecti.
Actus perfecti est actus existentis in actu. Est operatio proprie dicta,
Actus imperfecti est actus existentis in potentia prout hujusmodi. Est motus stricte dictus.
Descriptive, actus perfecti seu operatio est actus secundus qui in instanti perfici potest et totus existit quamdiu perdurat; actus autem imperfecti seu motus est actus secundus qui in instanti perfici non potest sed partim existit in singulis temporis partibus quamdiu perdurat.
Operatio dividitur in rationalem et non-rationalem.
Operatio rationalis est intrinsece reflexa seu attingit obiectum propter motivum sufficiens.
Exempla: dico “quod quid est" seu essentiam propter eius intelligibilitatem-in-se; affirmo verum propter eius intrinsecam evidentiam; credo verum propter auctoritatem attestantis; spero bonum futurum propter auxilium promissum, amo Deum amicum propter eius bonitatem.
Operatio non-rationalis non est intrinsece reflexa; dici potest attingere obiectum suum propter motivum, inquantum alia operatio reflexa hoc percipit; sed ipsa operatio non-rationalis non attingit suum motivum qua motivum. Ita visus videt colorem propter lumen, sed quamvis visus videat et lumen et colorem, non percipit lumen qua motivus percipiendi colorem.
Actus primus est principium quo actus secundus specifice determinatus per se inest subiecto. Ita gravitas vel forma gravitatis est actus primus, in physica Aristotelica, quia est principium quo grave per se movetur deorsum. Similiter potentiae sensitivae exteriores (visus, auditus, etc.) sunt principia quibus per se operationes sensitivae (videre, audire, etc.) insunt organis sensitivis. Similiter habitus operativi in intellectu (scientia) et in voluntate (virtus, vitium) sunt principia quibus per se operationes (scientiae, virtutis, vitii) intellectui vel voluntati insunt.
Obiectum (antikeimevov) est id quod operationi opponitur.
Inter obiectum et operationem viget ratio causalitatis efficientis: sed cave ne confundas operationem in sensu actus secundi cum operatione in sensu exercitii causalitatis efficientis; actus secundus et alia producit (nam unumquodque agit inquantum est actu) et ab alio producitur (nam est ens contingens et finitum).
Obiectum est vel effectus productus ab operatIone, vel causa efficiens quae operationem producit. Vide I, 77,3; de An., a. 13; In de An., 2 lect. 6 § 305; de Ver., q. 16, a; 1, ad l3m. Forte idem implicite dicitur sed certo non explicite, De Ver. q. l5, a. 2.
Similiter operatio est vel oausa effliciens producens obiectum vel effectus ab obiecto productus. Vide C. Gent., II, 76: “si quidem operatio illa consistat in actione, adest ei principium activum, sicut patet de potentiis animae nutritivae in plantis: si vero operatio illa consistat in passione, adest ei principium passivum, sicut patet de potentiis sensitivis in animalibus".
Attingentia est ambivalens haec habitudo quae vel causae efficientis ad effectum vel effectus ad causam efficientem esse potest. Quare operatio dicitur attingere objectum; et obiectum dicitur attingi ab operatione. “Sentire” productum a sensibili attingit sensibile. “Intelligere” productum a phantasmate illuminato attingit phantasma illuminatum. “Intelligere” producens verbum attingit verbum.
Obiectum dividitur in materiale et formale.
Obiectum materiale est obiectum In se spectatum.
Obiectum formale est obiectum quatenus est obiectum operationis.
Obiectum est obiectum operationis quatenus operationi assimilatur.
Eatenus enim operatio obiectum attingit, quatenus viget ratio causalitatis efficientis inter obiectum et operationem; eatenus viget haeo ratio, quatenus datur assimilatio, nam omne agens agit sibi simile. NIhil plane refert utrum efficiens sit operatio an obiectum; in utroque casu, inquantum habetur attingentia, intantum habetur assimilatio inter operationem et obiectum qua obiectum; et vice versa.
Obiectum formale dividitur in “quod” et “quo”.
Obiectum formale quod est id quod operatione attingitur.
Obiectum formale quo est quo (vel, cur) operatio attingit id quod attingit.
Proprie haec divisio applicatur operationibus reflexis quae obiectum oomplexum attingunt, scil., “A propter B".
Similitudinarie applicatur operationibus non-rationalibus; existit sane cur hae operationes attingant id quod attingunt; sed ipsae operationes qua operationes non attingunt to propter. Quare dici potest:
Obiectum formale quod est obiectum operationis rationalis qua operationis.
Obiectum formale quo est obiectum operationis rationalis qua rationalis.
Una et eadem operatio attingit to “A propter B”; sed qua rationalis et reflexa attingit to “propter B”; qua operatio attingit to A. Ita credere qua rationale attingit auctoritatem attestantis, qua operatio attingit verum attestatum.
Non unus est omnium auctorum usus: ubi communius dicuntur obiectum formale quod et quo, alii dicunt obiectum formale et motivum formale, et alii dicunt obiectum materiale principale et obiectum formale.
Distinguitur operatio quoad substantiam et quoad modum.
Quoad substantiam idem dicit ac quoad essentiam, essentialiter; cum esse essentiam sequatur, prorsus aequivalent operatio quoad substantiam, quoad essentiam, operatio essentialiter, operatio entitative.
Improprie interdum dicitur “operatio quoad substantiam" quando intenditur non substantia vel essentia specifica sed generica tantum.
Quoad modum, stricte, est operatio scdm varias modalitates quae variari possunt eadem manente essentia; cuiusmodi sunt facilitas, promptitudo, delectabilitas, intensitas, duratio, etc.
Quoad modum, late, extenditur ad includendum quodlibet accidens vel extrinsecum; ita qui caecus fuit et deinde miraculose sanatus, dicitur habere visum quoad modum supernaturalem.
De essentia seu substantia operationis cognoscenda.
Inquantum haec essentia est nobis per se cognoscibilis, derivatur cognitio (1) vel ex adiunctis, (2) vel ex fine extrinseco, (3) vel ex motivo extrinseco, (4) vel ex fine intrinseco, (5) vel ex obiecto formali. Alius enim fons ignoratur.
Proinde essentia non cognoscitur (1) ex adiunctis quae variari possunt eadem specifice manente operatione; (2) neque ex fine extrinseco, nam finis est extrinsecus inquantum variari potest eadem specifice manente operatione, puta, ambulare ut vires reficiam, ut dormiam, ut laborem, ut amico colloquar; (3) neque ex motivo extrinseco quod aliud non est quam finis extrinsecus prout apprehenditur; (4) neque ex fine intrinseco, cum alia sit ipsa operationis essentia, et aliud cuius gratia essentia ex intrinseca necessitate existat.
Relinquitur ergo ut ex obiecto formali cognitio essentiae operationis derivetur. Quod directe etiam manifestatur, curn necessario detur assimilatio inter operationem et obiectum qua obiectum, inter operationem quatenus obiectum attingit et obiectum quatenus operatione attingitur, uti supra demonstravimus.
Porro, quantum operationes intrinsece rationales attinet, earum essentia (1) cum ex obiecto formali quod (2) tum ex obiecto formali quo cognoscitur. Una et eadem res est et operatio et eius intrinseca rationalitas: unum est obiectum complexum quod operatione rationali attingitur, scil., non tantum obiectum formale quod neque tantum obiectum formale quo sed utrumque prout illud est propter hoc.
Praeterea, cum obiectum formale quo se habet ad formale quod sicut principium ad principiatum, non potest esse minor perfectio ratione principii quam ratione principiati; at non convertetur; potest esse minor perfectio ratione principiati quam ratione principii.
Opiniones:
Inde a tempore concilli Tridentini communiter a theologis affirmatur omnia opera salutaria esse entitative et simpliciter supernaturalia. 0pera salutaria intelliguntur ea quae ducunt quocumque modo in vitam aeternam, sive sint meritoria uti post iustificationem, sive sint non meritoria uti ante iustificationem.
Quia entitas operis sequitur essentiam, planum est eos admittere eadem opera esse simpliciter supernaturalia quoad substantiam seu essentiam.
Haec doctrina probari solet ex absoluta necessitate gratiae ad opera salutaria perficienda: nisi enim eiusmodi opera sint simpliciter supernaturalia, absoluta necessitas gratiae non intelligatur.
Quamvis vero theologi conveniant in assensendo supernaturalitate essentiali horum operum, discrepant de cognoscibilitate eiusdern essentiae.
Alii affirmant eam esse qualitatem quae sola revelatione cognoscatur, ideoque haec opera qua supernaturalia non specificari ab obiecto formali. Ita plus minus Scotus, Molina, Ripalda, de Lugo, Franzelin, Billot, Janssens, Berazza, Schiffini, Lange, Lennerz, etc.
Alii autem affirmant supernaturalitatem horum operum esse sicut aliam qualitatem cognoscibilem, ideoque opera qua supernaturalia specificari ab obiecto formali. Ita Suarez, Salmanticenses, loannes a S. Thoma, Wirceburgenses, Mazzella, Garrigou-Lagrange, Mattiusi, Petassi, Boyer, etc.
Ex his dictis elucet quaestionem poni solere in via resolutionis; nobis autem via compositionis procedentibus, alius modus ponendi quaestionem convenit. Quare non quaerimus de actibus meritoriis, neque de actibus salutaribus, sed de actibus virtutum. Praeterea, magis insistimus in ipsa horum actuum analysi, quam in principiis generalibus quae, omissa analysi, plus confusionis quam lucis afferre solent.
Qualificatio:
Quod actus virtutum theologicarum et aliarum sunt simpliciter supernaturales quoad substantiam, sententia communis theologorum inde a Tridentino.
Quod hi actus qua supernaturales sunt cognoscibiles ratione obiecti formalis, sententia probabilior.
Probatur per partes:
1. Quoad actum fidei divinae.
Actus fidei divinae est simpliciter supernaturalis quoad substantiam, si eius “obiectum formale quod” est simpliciter supernaturale.
Atqui “obiectum formale quod“ fidei divinae est simpliciter supernaturale.
Ergo actus fidei divinae est simpliciter et supernaturale quoad substantiam.
Maior: est evidens ex terminis, nam essentia seu substantia actus per se cognoscitur ex obiecto formali quod.
Minor: illud verum est simpliciter supernaturale quod excedit proportionem cuiuslibet intellectus finiti.
Atqui “obiectum formale quod” fidei divinae est verum eiusmodi.
Ergo “obiectum formale quod” fidei divinae est simpliciter supernaturale.
Major haec: evidens ex terminis, nam est definitio.
Minor haec: probatur ex Vaticano, DB 1795, 1796, 1816.
Asseritur obiectum distinctum fidei correspondens; quod obiectum est verum aliquod, nempe, rnysteria divina in Deo abscondita (1795) ultra proportionem humani intellectus (1816), imo suapte natura excedens Intellectum creatum (1796).
Hoc obiectum est “obiectum formale quod”: primo, quia est id quod credendo attingitur, nempe, veritas revelata; deinde quia non est obiectum materiale quod est Deus absconditus qua absconditus, neque est “obiectum formale quo” seu motivum formale, nam hoc est auctoritas Dei revelantis (DB 1789).
Hoc “obiectum formale quod” est supernaturale relate ad homInem (DB 1816); imo est simpliciter supernaturale, nam excedit intellectum creatum, non per accidens inquantum intellectus finitus proportionatus de facto non est creatus, sed per se, scil., “suapte natura” excedit intellectum creatum.
2. Quoad actum spei theologicae.
Actus spei theologicae est simpliciter supernaturalis quoad substaritiam, si eius obiectum formale quod est simpliciter supernaturale.
Atqui est. Ergo.
Major: evidens ex terminis.
Minor: Obiectum formale quod spei theologicae est illud bonum possibile futurum arduum quod est principaliter ipsa visio beatifica attingenda, secundario actus necessarii ad visionem attingendam.
Atqui eiusmodi bonum arduum futurum est simpliciter supernaturale.
Ergo obiectum formale quod spei theologicae est simpliciter supernaturale.
Haec minor: obiectum principale, nempe visio attingenda, ratione sui est simpliciter supernaturalis; quae necessaria sunt ad visionem attingendam saltem extrinsece seu ratione finis sunt simpliciter supernaturalia; et quaedam inter ea, uti fides et caritas, etiam intrinsece sunt supernaturalia simpliciter, uti jam demonstratum est.
3. Actus aliarum virtutum prout in parte rationali eliciuntur et sicut oportet a Xtiano fiunt, sunt simpliciter supernaturales quoad substantiam.
Hi actus sunt simpliciter supernaturales quoad substantiam.
Major: evidens ex terminis.
Minor: Horum actuum obiectum formale quo est principium determinans obiectum formale quod et ipsos actus qua rationales motivans.
Atqui eiusmodi principium est simpliciter supernaturale.
Ergo horum actuum obiectum formale quo est simpliciter supernaturale.
Haec minor: Nam hoc principium, ex parte intellectus, est lumen fidei et ex parte voluntatis est impulsus spei vel et caritatis. -
Atqui fides, spes et caritas sunt simpliciter supernaturales.
Ergo principiurn hoc est simpliciter supernaturale.
Notanda:
Arguitur hic exclusive ex obiecto formali quo et circa actus intrinsece rationales, puta, de fortitudine prout a voluntate imperatur et non prout in irascibili exsistit.
Arguitur exclusive ex obiecto formali quo, quia hoc obiectum respicit actum qua rationalem; actus autem virtutis est virtutis non quatenus est tale opus, puta, abstinentia cibi vel tolerantia supplicii, sed quatenus est conformis regulae virtutis, praeterea, haec conformitas ad regulam virtutis pertinet ad intrinsecam rationem actus intrinsece rationalis et reflexi; nam actus reflexus non solum attingit obiectum formale quod sed etiam obiectum formale quo.
Non arguitur de actibus virtutum prout in parte non-rationali fiunt. Cum enim hi actus non sunt intrinsece rationales, dubium videtur asserre eos essentialiter et modo proportionato assimilari obiecto formali quo ita ut necessario sint simpliciter supernaturales quoad substantiam.
Denique, ex eo quod obiectum formale quo est simpliciter supernaturale, non necessario sequitur obiectum formale quod esse simpliciter supernaturale. Propositio conversa utique tenet, quia principiatum non excedit suum principiurn. Sed non necessario principiatum adaequat suum principium. Et quantum ad actus virtutum qua actus attinet, planum videtur opera omnia iusta a Xtiano facta sicut oportet non differri quoad obiectum formale quod ab operibus humanae iustitiae; secus quemadmodum lex civilis posset determinare legem iustitiae non solum pro infidelibus sed etiam pro fidelibus.
Obicitur:
1. [Quoad actum fidei],
Id quod est simpliciter supernaturale non est quivis assensus rnysteriis sed assensus ex perspecta intrinseca evidentia.
Atqui fides non perspicit intrinsecam evidentiam.
Ergo non est simpliciter supernaturalis.
R. Assensus ex perspecta evidentia intrinseca est simpliciter supernaturalis, etiam, C.; tantum, N. Et explico.
Existit aliquod verum intellectui nostro proportionatum. Hoc verum nobis proportionatum non mensuratur ex potentia Dei revelantis, ita ut quidquid Deus revelare potest sit verum nobis proportionatum. Verum nobis proportionatum mensuratur non ex Deo revelante sed ex nostro intellectu; et quidem mensuratur ex capacitate nostri intellectus ad perspiciendam intrinsecam evidentiam, nam intrinseca evidentia per se est mensura veri et eius motivum formale. Per accldens enim voluntas imperat assensum.
Unde clare et distincte dividuntur visio naturalis et supernaturalis, fides naturalis et supernaturalis.
Id videmus vel scimus vel credimus naturaliter cuius intrinseca evidentia naturaliter a nobis perspici potest; sed vidimus vel scimus, si perspicimus; et credimus si non perspicientes auctoritati perspicientis obtemperamus.
Id vidimus vel scimus vel credimus supernaturaliter cuius intrinseca evidentia naturaliter a nobis perspici non potest; sed vidimus vel scimus si perspicimus, uti in visione beatifica; et credimus si non perspicientes auctoritati perspicientis obtemperamus, et ita in fide divina.
2. Si obiectum formale quod est simpliciter supernaturale, etiam obiectum formale quo est simpliciter supernaturale.
Atqui obiectum formale quo in actu fidei non est simpliciter supernaturale.
Ergo obiectum formale quod non est simpliciter supernaturale.
Major: nam principium saltem est aequale principiato.
Minor: nam formale quo fidei est auctoritas Dei revelantis, quae naturaliter cognoscitur, uti in motivis credibilitatis quae fidem antecedunt.
Resp. Conceditur major et negatur minor. Ad probationem minoris distinguitur inter auctoritatem Dei revelantis prout est veritas naturaliter et per se nota in motivis credibilitatis et prout est motivum supernaturale sufficiens in ipso actu fidei. De qua re, plura in analysi fidei.
3. Admittendum est in virtutibus xtianis et cardinalibus non solum obiectum quo sed etiam obiectum formale quod simpliciter supernaturale.
Nam principiatum sequitur principium: sed principium admittitur esse simpliciter supernaturale.
Praeterea, inutile videtur formale quo simpliciter supernaturale nisi eo fit actus simpliciter supernaturalis quoad obiectum formale quod.
Resp. Alia est quaestio de ipsis virtutibus quae respicit totam quamdem actuum seriem; et alia est quaestio de actibus qui singuli prout in se sunt considerari debent.
Concedimus multos actus virtutum xtianarum differri quoad obiectum formale quod ab actibus correspondentibus virtutis humanae. Patet hoc de virtute religionis (II-II, qq. 81 ss.) quae est iustitiae annexa et alia humana, alia prorsus positiva et supernaturalis, Quamvis tamen concedatur speciale esse obiectum formale quod in actibus virtutum xtianarum multis, non statim sequitur hoc speciale obiectum esse simpliciter supernaturale; neque via obvia ad hoc probandum praesto est.
Alia tamen ex parte qui velit adstruere speciale obiectum formale quod in singulis actibus virtutis xtianae, contra factum arguere videtur.
Quantum ad rationes datas.
Principiatum sequitur principium si in ordine eodem exsistit, C., si in ordine inferiori, N. Opera sensitiva in homine principiantur ab imperio ratIonis et tamen manent motus coniuncti, entitative materiales.
Neque inutile est obiectum formale quo simpliciter supernaturale, nisi etiam formale quod est supernaturale. Nam formale quo respicit actum qua virtuosum, formale quod respicit actum qua actum; si actus qua virtuosus est simpliciter supernaturalis, hoc non est inutile, etiamsi actus qua actus potest fieri ab infideli, puta abstinentiam cibi a Gandhi protractam.
Scholion. De gradibus intra ipsos actus supernaturales.
Alii actus sunt simpliciter supernaturales quia eis attingitur ipse Deus uti in se est et quidem totus. Et eiusmodi sunt visio beatifica, amor sequens visionem, amor eiusdem speciei (charitas numquam excedit) visionem antecedens.
Alii actus sunt simpliciter supernaturales quia eis attingitur ipse Deus uti in se est non simpliciter et totus, tantum secundum quid.
Et eiusmodi est fides, quae attingit quidem mysteria in Doc abscondita, non tamen omnia quae in Deo absconduntur; unde post fidem remanent alia de Deo in visione cognoscenda; quare etiam ratione obiecti formalls quod, fides est imperfecta.
Eiusmodi etiam est spes, quae tendit quidem in attingendum ipsum Deum uti in se est, non tamen actu attingit; quando autem ad ipsum Deum attingitur, spes evacuatur.
Fides, spes, caritas et ipsa visio sunt simpliciter supernaturales ratione et obiecti formalis quod et obiecti formalis quo. Sed actus aliarum virtutum, quae respiciunt non ipsam divinam vitam in nobis sed magis transformationem nostrae vitae ex praesentia vitae divinae, sunt simpliciter supernaturales qua actus virtuosi ratione obiecti formalis quo, non autem saltem omnes et singuli qua actus et ratione obiecti formalis quod.
Haec gradus diversitas intra ipsos actus supernaturales forsitan respiciat alias diversitates actuum supernaturalium.
Sola caritas non exercetur nisi adest virtus per se infusa. Actus enim fidei et spei et caeterarum virtutum possunt ante iustlficationem quando virtutes infunduntur.
Sola caritas per se est peritoria: caeterae virtutes vel earum actus possunt esse vel formati vel informes; formantur gratia sanctificante et caritate; sed gratia sanctificante abeunte informes fiunt et meritorii esse desinunt.
Quare operae pretium esse videtur distinguere inter actus simpliciter supernaturales formaliter et actus simpliciter supernaturales virtualiter; illis attingitur ipse Deus uti in se est; his non attingitur ipse Deus uti in se est nisi secundum quid uti in fide et spe. Quia est supernaturalis formaliter caritas est semper meritoria et necessario supponit habitum vel virtutem infusam. Quia non sunt supernaturalia formaliter, alia non semper sunt meritoria neque necessario supponunt virtutem infusam.
Scholion II: De supernaturalitate mere entitativa.
Quaeritur quid sentiendum de opinione a multis defensa, actus simpliciter supernaturals esse tales propter qualitatem sola revelatione cognitam, cui qualitati non respondet obiectum formale supernaturale.
Primo, respondetur quod ipsa analysis iam facta sufficienter demonstrat actus virtutum supernaturales de facto habere obiectum formale supernaturale. Nam ex existentia huismodi obiecti probavimus actus esse supernaturales.
Secundo, difficile admittitur qualitas per se nobis incognoscibilis nisi es revelatione divina adesse in actibus secundis elicitis in potentiis intellectivis: quod in actu secundo in intellectu est quoddam cognoscere; quod adest in actu secundo in voluntate est quoddam velle; sed cognoscere et velle natura sua sunt cognoscibilia et cognita cognoscenti et volenti.
Tertio, eiusmodi assertio qualitatis incognoscibils nisi ex revelatione vergit in detrimentum fidei. Adsruit enim Xtum esse mortuum ut eiusmodi qualitas actibus insit. Adstruit Deum non dare vitam aeternam nisi propter actus non qua bonos sed qua qualitate incognoscibil ornatos.
Quarto, inutile videtur recurrere ad rnysterium ad haec placita defendenda: potius enim est rnysterium a theologis quibusdam opinantibus propositum quam a Deo revelatum.
Potentia ad supernaturalia simpliciter est oboedientalis.
Scopus:
Determinatis utrum sit communicatio creata divinae naturae, qualis sit et ad quales actus ducat, quaeritur quaenam sit potentia substantiae finitae ad hanc communicationem recipiendam et ad hos actus eliciendos.
Notiones praeviae:
1. Potentia est ordo ad actum.
Potentia activa est ordo ad actum producendum.
Potentia passiva est ordo ad actum recipiendum.
Cum actus qui recipi potest est vel primus vel secundus, potentia passiva dividitur in accidentalern et essentialem. Circa actum primum et secundum, vide thesin 3am.
Potentia passiva accidentalis est ordo actus primi ad actum secundum recipiendum. Exempla: formae substantialis ad esse; formae accidentalis ad operationem; habitus ad usum habitus; cuiuscumque principii tou per se ad actum secundum qui per se (intelligibiliter et uniformiter ratione ipsius subiecti) subiecto inest.
Potentia passiva essentialis est ordo ad actum primum recipiendum. Exempla: materiae primae ad formam substantialem; organorum sensitivorum ad potentias sensitivas; intellectus possibilis ad habitus scientiae; voluntatis ad habitus virtutum.
Potentia passiva dicitur accidentalis quia per accidens est si actus secundus ei non inest: ita qui habet potentiam visivam, per se videt in actu secundo, per accidens non videt in actu secundo nam sub debitis conditionibus potest videre quandocumque vult.
Potentia passiva dicitur essentialis quia ei deest forma vel habitus vel aliud principium simile quo per se actus secundus ei inest.
Potentia passiva accidentalis est eiusdem proportionis formaliter ac actus secundus. Nam est actus primus, i.e., vel forma vel aliquid ad modum formae.
Potentia passiva essentialis dividitur in proximam et remotam.
Potentia passiva essentialis et proxima est eiusdem proportionis virtuaIiter ac actus primus ad quem est. Puta, corpus rite dispositum ad receptionem animae spiritualis, non est eiusdem proportionis formaliter ac ipsa anima nam nihil spirituale in se habet; sed est eiusdem proportionis virtualiter, scil. scdm considerationem alicuius causae, cum finis operis corporis dispositi est anima recipienda.
Potentia passiva essentialis et remota non est eiusdem proportionis (neque formaliter neque virtualiter) ac actus ad quem est. Puta, materiam primam relate ad receptionem animae spiritualis, materia prima non est forma, et multo minus forma spiritualis; neque finis operis materiae primae est anima spiritualis, secus tota rnateria prima exigeret talem informationem.
Potentia passiva essentialis et remota divlditur in naturalem et oboedientialem: Est naturalis quatenus per causam efficientem finitam, quae agit scdm propriam proportionem, actuari potest. Est oboedientialis quatenus per solum Deum actuari potest.
Notate:(a) primo, neque potentiam oboedientialem neque potentiam passivam essentialem remotam et naturalem exigere actum ad quem est (vide definitiones); (b) secundo, differentiam inter potentiam oboedientialem et naturalem non esse ipsi passivae potentiae intrinsecam sed extrinsecam, nam fundatur in differentia inter agens proportionatum infinitum et finitum (vide definitiones); (c) tertio, quamvis haec differentia sit extrinseca, tamen haec divisio non est per accidens sed per se, quia potentia passiva ratione sui supponit potentiam extrinsecam et activam (nam actus est prior potentia, et potentia activa dicit actum; praeterea, nulla est potentia ad recipiendum nisi per prius est potentiam ad producendum).
2. Potentia activa dicitur et proprie et improprie.
Potentia activa improprie dicta est eadem ac potentia passiva accidentalis: ita qui habet habitum scientiae vel virtutis per se potest agere scdm iIlum habitum; quod tamen agere proprie est pati, scil., recipere aliquod intelligere vel velle in actu secundo.
Potentia activa proprie dicta est ordo ad actum producendum, scil., ad exercitium causalitatis efficientis.
Haec potentia est actus secundus, non quidem in se spectatus seu prout actus secundus est, sed scdm proprietatem suam consideratus, scil. scdm capacitatem actus secundi ad producendum sibi simile.
Exemplum: qui habet habitum scientiae sed actu non intellegit, est in potentia passiva accidentali ad intelligere recipiendum in intellectu possibili, sed in potentia activa inquantum etiam habet intellectum agentem; qui vero actu intelligit, ratione huius intelligere, est in potentia activa ad producendum verbum interius.
Unus et idem est actus qui et in potentia activa producitur et in potentia passiva recipitur. Unus et idem est actus ad quem ordinatur potentia activa ad producendum et ad quem ordinatur potentia passiva ad recipiendum. Hic unus et idem actus inquantum est a potentia activa, est actio (actus huius ut ad hoc), et inquantum est in potentia passiva, est passlo (actus huius ut in hoc). Quare actio est ab agente in passo.
3. Causa efficiens est id quod aliud producit, seu est subiectum potentiae activae qua actuatae; quae actuatio est actio; quae actlo realiter est eadem ac passio et in passo.
Causa efficiens proportionatur suo effectui: omne enim agens agit sibi simile.
Haec proportio mensuratur scdm perfectionem formae: quare causae efficienti inest potentia activa ratione actus secundi, sed ei inest proportio ad effectum ratione formae (actus primi) quae actu secundo perficitur. Cuius fundamentum est quod actus secundus non de se limitatur ad aliquam proportionem finitam, sed ita limitatur generice a potentia cui inest et specifice a forma quam perficit.
Causa efficiens dividitur in principalem et instrumentalem: Causa efficiens est principalis inquantum perfectio suae formae vel aequat vel superat perfectionem effectus. Causa efficiens est instrumentalis inquantum perfectio suae formae superatur a perfectione effectus.
Unde concludes: nulla causa est instrumentalis simpliciter; ita enim nihiI posset in effectum qui omnibus aspectibus superat suam perfectionem; sed si nihil posset in effectum, non esset causa efficiens.
Etiam concludes: solus Deus est causa principalis simpliciter; nam omnis effectus habet esse; sed solus Deus esse scdm perfectionem suae formae; omnis ergo effectus, inquantum habet esse, superat proportionem propriam cuiuslibet causae finitae.
Tertio concludes:cum totus effectus procedit ab instrumento, uti agente proximo, aliquo modo instrumento adest aliqualis proportio ad effectum; quae proportio, cum non sit perfectio formae, neque essentialis ratio actus secundi, nam haec ex forma habetur, necessario ponitur in modalitate actus secundi. Haec modalitas nominatur “virtus instrumentalis” scil., illa virtus seu potentia productiva quae convenit instrumento qua tali. Haec modalitas illustratur, v.g., in motu bovis qui ita conducitur ut debito modo aratrum trahit, vel in motu machinae dactylographicae, cuius claves tali serie feriuntur ut debito ordine characteres imprimantur et quoddam intelligibile exscribatur.
Qualificatio:
Quod de facto potentia nostra ad supernaturalia simpliciter est oboedientalis, sententia theologorum communis et certa.
Quod de jure potentia creaturae ad supernaturalia simpliciter est oboedientialis, sententia probabilior. Ripalda enim et alii quidam admittunt possibilitatem substantiae finitae quae natura sua proportionatur ad supernaturalia simpliciter.
Probatio:
Est corollarium thesis 3ae.
Si nulla substantia finita est agens proportionatum ad actus producendos simpliciter supernaturales, potentia ad eiusmodi actus recipiendos est oboedientalis.
Atqui nulla substantla finita est agens proportionatum ad producendos actus supernaturales simpliciter.
Ergo potentia ad eiusmodi actus recipiendos est oboedientialis.
Maior: nam potentia est oboedientialis si solum agens proportionatum ad eam disponendam, actuandam est Deus.
Minor: vide thesin antecedentem.
Scholion: De naturali desiderio videndi Deum per essentiarn.
1. In operibus prioribus S. Thomas vel silet vel excludit desiderium naturale videndi Deum per essentiam. Silet: 2 d 33, p. 2, a. 2; 4 d. 49, p.2, a.1; Quodl. 10, a. 7; de Ver.. q. 8, a. 1. Excludit: de Ver. q. 14, a. 2 (cf. Il-Il, q. 4, a. 1); de Ver. q. 27, a. 2.
In operibus posterioribus saepius et explicite affirmatur tale desiderium: C Gent, III, 25-63 (spec. 25, 48, 50, 57, 63); I, 12, 1; I, 12, 8, 4m; I, 62, 1; I-Il, 3, 8; Comp. theol. 104.
Praeformari videtur posterior doctrina in quibusdam textibus prioribus: Boet, de Trin. q. 6, a.4, ad 5m; de Ver. q. 10, a. 11 ad 7m.
Nullum prorsus dubium existit S. Thomam habuisse visionem beatificam tamquam simpliciter supernaturalem.
2. Desiderium naturale videndi Deum per essentiam a theologis communiter vel negatur vel in serium dubium vocatur, propter difficultatem reconciliandi tale desiderium naturale cum supernaturalitate absoluta deslderatae vislonis.
3. Ad teminos:
Desiderium: appetitus vel actus appetendi obiecti absentis seu non possessi.
Naturale: multipliciter dicitur:
a: est aliquid intra naturae proportionem, aliquid quod constitutive vel consecutive vel exigitive ad naturam pertinet.
b: opponitur non supernaturali sed elicito; scil., non est actus in potentia appetitiva elicitus, sed est ipse potentiae ordo ad actum seu ipsius potentiae tendentia naturalis.
Videre Deum per essentiam: actus Intelligendi Deum uti in se est; cognitio Dei quidditativa, scil., scdm Quod quid est vel essentiam Dei. Opponitur cognitioni analogicae per vias affirmationis, negationis, eminentiae.
4. Propter ambiguitatem vocis “naturale”, triplex sensus tribui potest dicto "desiderio naturali”.
Primo modo, sumi potest “naturale" non tamquam excludens actum elicitum sed tamquam excludens supernaturalitatem actus eliciti. Ita sensus est, homo naturaliter elicit actus desiderandi visionem beatificam. Qui sensus omnino est reiciendus. Vide damnationem Synodi Pistoriensis, DB 1518.
Altero modo, sumi potest “naturale” tamquam excludens actum elicitum sed saltem implicite connotans exigentiam visionis beatificae. Ita sensus est, homo quamvis sine gratia non possit elicere actus desiderandi visionem beatificam (eiusmodi enim actus est vel spei vel caritatis), tamen naturaliter ordinatur in visionem tamquam in finem et huius visionis consecutionem per se exigit, Pariter hic sensus est reiciendus prorsus. Negat enim supernaturalitatem visionis beatificae.
Tertio modo,, sumi potest “naturale” non solum ut excludens actum elicitum sed etiam tamquam nullo modo implicans visionem beatificam esse naturalem vel naturae debitam vel scdm exigentias naturae dandam, Et hic sensus probari potest, quamvis hodie non apte exprimatur per nomen "desiderium naturale”.
Solus hic tertius sensus S. Thomae attribui potest; qualis vero sit, ulterius inquiremus.
5. Desiderium naturale videndi Deum per essentiam est naturale dupliciter.
Primo modo, inquantum “naturale” opponitur “elicito”; hoc primo modo tacetur utrum desideriurn sit intra vel supra naturae proportionem; agitur enim de voce aequivoca. Si dicerem gratiam esse formam non artificialem sed naturalem, non nego supernaturalitatem gratiae sed nego artificialitatem gratiae, quatenus enim naturale opponitur artIficiali, nihil dicitur de gradu perfectionis ontologicae. Et similiter quatenus naturale opponitur elicito, nihil dicitur de gradu perfectionis ontologicae.
Altero modo, inquantum non habetur intrinseca sed sola extrinseca differentia inter potentiam naturalem et oboedientialem. Potentia enim oboedientialis nihil reale ponit in ipsa naturali potentia. Tota enim differentia inter potentiam naturalem et oboedientialem habetur ex consideratione causae agentis.
Quia ergo dlfferentia inter potentiarn naturalem et potentiam oboedientialem est extrinseca, potest quis inquirere quid in natura hominis existat quod, supposito supernaturali Dei auxilio, perveniat ad visionem beatificam. Respondetur sane “intellectus humanus”. Concluditur utique intellectus humanus habere potentiam oboedientialem ad visionem beatificam. Sed potentia oboedientialis differt non intrinsece sed extrinsece a potentia naturali. Ulterius ergo quaeritur, quid sit potentia naturalis quae, supposito Dei auxilio supernaturali, oboedientialis evadat. Eiusmodi quaestio est quaestio de desiderio naturali videndi Deum per essentiam. Nullo modo negat vel implicat negationern circa supernaturalitatem visionis.
6. De naturali desiderio intellectus humani.
“Omnes homines naturaliter scire desiderant”. Arist., Metaphys., init. Naturale hoc sciendi desiderium est duplex; duo enim intellectus quaerit, nempe, “an est” et”quid est”, ad quae reducuntur omnia alia quaeribilia et scibiila.
Quae quaestiones tripliciter considerari possunt: primo modo, prout sunt verba exteriora vel sonantia vel scripta; alio modo, prout sunt verba interiora in ipso intellectu concepta; tertio modo, prout manifestant radicalem ipsius intellectus tendentiam in scientiam acquirendam. Hoc tertio modo eoque solo, habetur naturale desiderium intellectus, quod desiderium definiri potest “tendentia intellectus in quaerendum et sciendum per quaestiones 'an est' et 'quid est' manifestata".
Uti patet, antecedit haec tendentia omnem explicitam quaestionem sive interius sive exterius expressam.
7. De naturali desiderio cognoscendi Deum.
Sicut de caeteribus rebus, ita etiam intellectus de Deo quaerit et an est et quid est. Intra proportionem intellectus humani est demonstrare Dei existentiam (DB 1806). Intra proportionem eiusdem intellectus est analogicam Dei cognitionem acquirere, uti constat ex theologia naturali ubi attributa Dei determinantur et quantum fieri potest inter se reconciliantur.
Porro, existit tendentia intellectus humani in quidditatem Dei cognoscendam, In ipsum Deum intelligendum. Secus nullus esset nisus determinandi attributa Dei, nullus esset nisus reconciliandi attributa apparenter opposita. Haec facimus quia desideramus Deum intelligere. Haec facimus naturaliter quia naturaliter in quidditates cognoscendas tendimus.
lam vero quidditativa Dei cognitio est visio Dei beatifica: nam cognoscere quidditatem rei est cognoscere eius essentiam; et cognoscere Dei essentiam aliter non haberi potest quam per beatificam visionem. Cuius rei plenior declaratio et probatio in tractatu de ipsa visione habetur.
Iterum quidditativa Dei cognitio est simpliciter supernaturalis; excedit proportionern cuiuslibet substantiae finitae.
Iterum quamdiu analogice tantum Deus per intellectum cognoscitur, tamdiu redeunt quaestiones intellectus nondum perfecte intelligentis: nam “cur” et “quomodo” continuo exsurgunt usquedum intelligentia est perfecta et intellectus quiescit; quae quies in sola visione haberi potest.
© The Neith Network Library 2004
Webmaster: H.B. ExtraReverendDoctorColinJames Hamer, The Rainbow Programme
Creativity House, 9 Oxford Street, St. Thomas, EXETER, Devon EX2 9AG, U.K.
Updated for 08:00 1/11/2004.